monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 79, 1
Vereor, ne officium putetur ambitio; et quod illius exemplo facimus, qui ait: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde , gloriae facere appetitione dicamur: et non viduam alloqui, et in angustia constitutam; sed aulae nos insinuare regali; et sub occasione sermonis, amicitias potentium quaerere. Quod liquido non putabit, qui scierit esse praeceptum, Personam pauperis non accipies in iudicio : ne sub praetextu misericordiae, quod iniustum est iudicemus. UNUSQUISQUE enim non hominum, sed rerum pondere iudicandus est. Nec diviti obsunt opes, si eis bene utatur: nec pauperem egestas commendabiliorem facit, si inter sordes et inopiam peccata non caveat. Utriusque nobis rei testimonium, et Abraham Patriarcha, et quotidiana exempla suppeditant: quorum alter in summis divitiis amicus Dei fuit; alii quotidie in sceleribus deprehensi, poenas legibus solvunt. Alloquimur igitur pauperem divitem, ut nesciat ipsa quae possidet. Neque enim marsupium eius discutimus, sed animae puritatem. Loquimur ad eam, cuius faciem ignoramus, et virtutes novimus, quam nobis fama commendat, cuius venerabiliorem pudicitiam adolescentia facit. Quae mortem iuvenis mariti sic flevit, ut exemplum coniugii dederit, sic tulit, ut eum profectum crederet , non amissum. Orbitatis magnitudo, religionis occasio fuit. Nebridium suum sic quaerit absentem, ut in Christo praesentem noverit. Cur ergo ad eam scribimus, quam ignoramus? Triplex nimirum causa est. Prima, quia pro officio Sacerdotii omnes Christianos filiorum loco diligimus, et profectus eorum nostra est gloria. Altera, quia pater defuncti intima mihi necessitudine copulatus fuit. Extrema, quae et validior, quod filio meo Avito roganti negare nihil potui; qui crebris litteris interpellatricem duri iudicis viduam superans, et multorum mihi, ad quos ante super eadem materia scripseram, exempla poponens, ita suffudit pudorem negantis, ut plus considerarem quid ille cuperet, quam quid me facere conveniret.